Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 25


eius cui exhibetur, non sufficit, quod si cogitata in corde,
sed requiritur, ut exterius proferatur. Honor ergo habet
rationem boni extrinseci, cum sit reverentia exhibita per
quaedam exteriora signa. Quare si felicitas non est ponenda
in bonis extrinsecis, quae sunt bona minora; sed in intrinsecis,
quae sunt bona maiora, in honoribus felicitas
poni non debet. Tertio hoc idem patet ex eo quod honor
magis est in honorante, quam in honorato, ut plane vult
Philosophus I. Ethicorum quare si in honoribus ponatur
felicitas, continget illa detestanda perversitas, quod felicitas
magis sit in alio, quam in eo, cuius est illa felicitas.
sicut enim proverbialiter dicitur, curialitas est eius qui
facit ipsam, sic honor magis in eo est, qui facit ipsum, quam
in eo qui per huiusmodi reverentiam honoratur. Apparet
autem hoc esse sensibiliter verum: nam si aliquis inclinat
se reverenter ad alium, vel honorat ipsum, constat inclinationem
illam proprie esse in inclinante, non in eo cui
inclinatio exhibetur. Accidens enim proprie est in suo
subiecto, non autem in obiecto: vel si aliquo modo est in
obiecto, magis tamen est in subiecto. Inclinatio ergo illa
et reverentia sive honor magis est in honorante, quam in
honorato. Sed cum felicitas sit maxime in ipso felicitato,
vel in ipso beatificato, in honoribus non est ponenda felicitas.
Indecens est ergo cuilibet homini ponere suam felicitatem
in honoribus, ut credat se esse felicem, si ab hominibus
honoratur. Maxime tamen hoc est indecens regiae
maiestati. quod etiam triplici via venari potest. Si
enim rex suam felicitatem in honoribus ponat, sequentur
ipsum tria mala: erit enim superficialiter bonus erit
praesumptuosus, et erit iniustus, et inaequale. Nam si princeps
suam felicitatem in honoribus ponat, cum sufficiat
ad hoc quod quis honoretur, quod videatur esse bonus,
non curabit esse bonus existenter, sed apparenter, et superficialiter:
unde et Philosophus in Politicis, curantes
de honore tantum, dicit esse fictos, et superficiales. Si

Torna all'inizio