<DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE>
Inuitatorium duo in albis. Post Completorium suspendatur cortina inter
chorum et altare.
<FERIA SECUNDA
POST DOMINICAM PRIMAM QUADRAGESIMAE>
Feria secunda ante Terciam debent esse coopertae crux, coronae, capsae,
textus qui imagines deforis habent. Priusquam fratres intrent capitulum,
custos librorum debet habere congregatos libros in capitulo super
tapetum extensum praeter eos, qui praeterito anno ad legendum dati
sunt; illos enim intrantes capitulum ferre debent, quisque suum in manu
sua. De qua re praemoniti esse debent a praedicto librorum custode in
capitulo praecedentis diei. Legatur sententia regulae sancti Benedicti
de obseruantia Quadragesimae. Facto igitur ex ea sermone praedictus |
|