57    Quid dicemus de Hannibale, duce omnium prestantissimo,  
qui ortus ex tali familia, tam insigni parente, adeo claruit rebus  
gestis? An cum eius virtutes, ut Titus ait Livius, ingentia vitia  
equarent, privabitur laude nobilitatis? Si enim paria erant vitia et   
virtutes, neque nobilis neque ignobilis fuit. Idem de Pausania licet 
sentire, quem in omni vita varium tum vitiis tum virtutibus deditum  
tradunt. Vellem discere ab Aristotele, Laurenti, hoc enim disserendi  
gratia loquor, quam originem esse nobilitatis velit: si virtutes  
solas proferet, fortassis adsentiar; si adiunctas divitiis, audacter  
repugnabo. 
58    Nam cum he sint fortune munera, que pro illius voluntate  
tenentur, et donari et auferri a fortuna nobilitas posset. Sed sit  
opulentus cum virtute aliquis, dum vixit: hic partem nobilitatis,  
divitias videlicet, virtus enim residebit penes parentem, poterit ad  
filios transferre, qui, si neque paternam virtutem sequentur et opes 
dissipabunt, ignobiles vivent. Sin vero in fortunam et virtutes succedent,  
nobiles erunt. Sed cum res hominum sepe varientur nec in  
eodem statu diutius perseverent, continget ut nepotes, fortune  
donis spoliati, longe distent a vita superiorum. Ad hos nulla   
descendet nobilitas. Rerum pronepotes, si proavorum avorumque  
virtutes et divitias representent, nobilitate gaudebunt. Igitur longa  
progenie excitabuntur ex eadem familia nunc nobiles nunc ignobiles,  
nulla certa serie, nullo ordine prestituto, nihilque ad eam  
generis nomine opitulante. Itaque facessant a nobilitate fortune,  
res instabilis et arbitrii alieni! Nos aliquid eam esse arbitremur  
quod situm existat in nostro iuditio et potestate neque nobis invitis  
concedi aut eripi queat. Aristotelem vero, cum de re publica  
scriberet, existimo vel communem opinionem secutum vel plusquam 
philosophum deceat divitiis tribuisse».  
59    Tum Laurentius: «Ego,» inquit «Nicolae, cum multis verbis
  |  
  |