decem imperialium cuilibet persone contrafacienti, salvo quod illi  
de Ripperia qui habitant in Ripperia et solvunt ibi fodra et honera  
possint, si haberent possessionem extra Ripperiam ex qua vel  
quibus vinum colligatur, illud vinum conducere in Ripperia et  
vendere, sine pena. 
LII. DE MODO PROCEDENDI IN CAUSIS CRIMINALIBUS. 
ITEM quod non procedatur per castellanum sive eius vicarium  
contra aliquem de aliquo malefitio, facto vel dicto, sine accusatione  
pubblica, excepto de homicidio, rixa facta cum feruta sanguinolenta 
et robaria et furto, guasto et incendio et adulterio vel raptu mulieris  
vel incestu, sodomita et omni crimine carnali comisso contra  
naturam et rixa facta in presentia domini castellani seu eius vicarii  
vel in die mercati in Orta et de falsis mensuriem et omni alio iure  
falsitatis et contra proditores. Item de ludo tassillorum et contra  
illum qui teneret ludum in domo et contra reductores et auxilium  
dantes bannitis de malefitio, videlicet ex illis bannitis de illis  
gravibus malefitiis de quibus superius in .XVI. statuto fit mentio,  
ita tamen quod mulier de violentia et adulterio teneatur denuntiare  
domino castellano infra mensem post violentiam factam; aliter non  
audiatur, nec procedatur ultra mensem de violentia vel adulterio. 
LIII. UBI LEGI DEBENT BANNA ET SENTENTIE  
MALEFICIORUM ET DE NOMINIBUS BANNITORUM  
DANDIS CONSULIBUR PER EXEMPLUM. 
ITEM quod banna et sententie malefitiorum publiche legantur  
ad domum comunitatis Insule, ubi iustitia reddi debet, seu in die  
mercati in Orta ad banchum ubi ius redditur et nomina bannitorum  
dentur consulibus villarum habentium consules, ipsis presentibus,  
et ante non possit puniri villa, nec consul, nec spetialis persona,  
si eisdem negarentur et non darentur petita. Et sententie latte  
valeant et teneant sine eo quod citatio facta fuerit ad sententiam  
audiendam.
  |  
  |