: Chronicon Novaliciense

Pag 158

III


scripsit talia verba puellę, quę amorem ipsius magis in se
incitaretur. Quę statim furando tulit claves portę civitatis, quę
erant ad capud lectuli patris atque mandans per balistam Karolo
ut eadem nocte paratus esset cum suis, cum signum sibi ostenderetur,
intraret in civitate. Qui ita fecit. Nam cum Karolus ipsa
nocte portę civitatis appropinquans intraret, occurrit illi predicta
puella, gaudio ex promissione sublevata. Quę statim inter pedes
aequorum conculcata atque interfecta est. Erat enim nox.
Tunc in ipso fremitu aequorum per porta intrantium expergefactus
Algisus, regis filius, evaginato ense, percutiebat omnes
Francos intrantes per portam. Cui pater statim interdixit ne faceret,
quia voluntas Dei erat. Videns autem Algisus quia non
poterat tanto exercitui sustinere, fugiens abiit. Karolus vero capiens
civitatem, ascendit in palatium, ubi ad eum omnis civitas
venit, receptaque sacramenta fidelitatis abiit. Post modicum denique
mandans predictus rex abbati Novaliciensis, scilicet Frodoino,
ut ad se veniret. Quod et fecit. Nam dedit illi cortem magnam,
nomine Gabianam, ubi cum apendices suos erant mansas
mille, propter reverentiam abbatis ad ipsum locum Novaliciensem.

Torna all'inizio