«Propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os
suum absque ullo termino, et descendunt sublimes gloriosique
eius ad eum». «Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut destraheret superbiam omnis glorie». Iob quoque dicit:
«Si ascenderit usque ad celum superbia et caput eius nubes
tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur».
XXXIIII
Contra arrogantiam superborum.
(1) Omnis fere vitiosus diligit sibi similem, superbus autem
odit elatum. Unde Salomon: «Inter superbos semper sunt
iurgia», et: «ubi fuerit superbia, ibi et contumelia». Superbus
insolita gestit, consueta fastidit. Magnum reputat si loqui
dignetur, maximum si surgit et amplexatur. Existimat
plus dignitatem ab ipso, quam ipsum assecutum ex
dignitate. Nunquam vult uti paternitatis imperio. Superbia
eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo
eius. (2) Revolvat in animo quod legitur in evangelio: «Facta
est contentio inter discipulos Iesu quis eorum videretur
esse maior, et ait illis Iesus: ‘Principes gentium dominantur
eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur.
Vos autem non sic, sed qui maior est inter vos, erit
sicut minor et qui precessor est sicut ministrator’». Et Petrus,
apostolorum magister: «Non quasi dominantes in clero, sed
forma facti gregis ex animo».
(3) «Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum et
|
|