regni consequeretur, consilio prudentia, seu facto, pre
omnibus affuisse fertur.
34
Cum ergo et alia ab eo statuta fuissent, motus est inde, Siciliam
quantocius repetiturus, dumque iter agens Argentium appropinquasset,
viso eo placuit sibi subverti, quandoquidem non admodum
idoneum pro defensione fore cernebatur. Post hec quoque
gradiens, vallem Caudinam expetit, eius cupiens qualiter se haberent
oppida videre, Appadium scilicet Montemque Sartium; nam
cetera iubente ipso iam fuerant subversa; a qua videlicet Mathildam
iam sororem suam remotam, in Siciliam, saniori usus consilio,
elongaverat; ne quando forte vir eius quolibet modo eam seducens,
per eius consensum aditum inveniret, quo contrarium
sibi in futurum ingerere posset.
35
Igitur predictis oppidis previsis, ordinatisque que ibidem videbantur
ordinanda, ad castrum quod dicitur Coteum previsurus
festinat; quod cum previsum amplius premuniri iussisset, Cipparunum
etiam oppidum previdendum properat; qui et ipsum
quomodo qualiterve fortius muniendum esset instituens, Salernum
tandem pervenit.
36
Verum prefatus Alexander abbas audiens Regem Salernum
advenisse, promissionibus eius non immemor, misit continuo
Priorem cenobii sui Stephanum nomine, aliumque fratrem cum
eo, qui ei que promiserat ad mentem revocarent. At ille mox
advenientibus eis, letanti animo, tantum argenti quo calix duoque
|
|