Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 320


CAPITULUM DECIMUM QUINTUM.


DE FILIO REGIS ET SOCIIS EIUS.


Et est de diuina sententia, quam nemo potest effugere.
Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi iam
verba tua que dixisti, cui debet homo benefacere. Nunc autem
dic mihi de viro stulto in sublimi statu existente, et de eo
qui suam personam fatigat et affligit, qualiter singula humana
negocia disposita et ordinata sunt desuper et que fiunt
in terra. Ait Sendebar: Sicut vir non probatur nisi per mulierem,
sic sapiens non est quis sufficienter nisi per intellectum,
et intellectus principaliter a Deo et per exercitium
datur homini, vt filio regis et eius socijs accidit. Dixit rex:
Quomodo fuit? Inquit philosophus:
Dicitur quod quattuor homines pariter in itinere associati
fuerunt, quorum vnus erat filius regis, secundus, filius
mercatoris, tercius, filius generosi, et erat speciosus valde;
quartus vero erat viator et cursor. Qui omnes simul in itinere
conuenerunt. Erant autem pauperes nihil habentes nisi
vestimenta. Et cum ambularent per viam, dixit filius regis:
A divina voluntate omnia predestinata sunt. Dixit filius negociatoris:
Intellectus melior est omni re. Dixit nobilis et speciosus:
Pulchritudo est melior alijs rebus. Dixit viator: Sollicitudo
et promptitudo in ipsis negocijs melior est omni re.

Torna all'inizio