volentes igitur praedicta omnia cum celeritate,
qua convenit, exequi, prout decet vos, pro
parte serenissimi patris nostri instanter requirimus,
et ex nostra rogamus attentius, et
hortamur, quatenus statim receptis praesentibus
more solito, fideliter et devota circa
Imperialia obsequia, animorum vestrorum
curam vigilem, adhibentes, armis et equis apparatum
laudabilem faciatis: quemadmodum
magnum et tam grande negocium exposcit
ad praesens. Ita quod ad aliam requisitionem
nostram, tam fideliter quam laudabiliter
una nobiscum, si opus fuerit,
pro praedictis, ut convenit,
veniatis.
|
|