quas Deus Moysi dedit. Ista vero tam magnifica
Constantini et tam inaudita donatio nullis, neque in
auro neque in argento neque in ere neque in marmore
neque postremo in libris, probari documentis potest,
sed tantum, si isti credimus, in charta sive membrana.
Iobal, primus musices auctor, (ut est apud Iosephum)
cum esset a maioribus per manus tradita opinio res
humanas semel aqua, iterum igni delendas, doctrinam
suam duabus columnis inscripsit (latericia contra
ignem, lapidea contra aquas, que ad Iosephi evum, ut
idem scribit, permansit), ut suum in homines beneficium
semper extaret. Et apud Romanos rusticanos
adhuc et agrestes, cum parve et rare littere essent, tamen
leges XII tabularum in es fuere incise, que in capta
atque incensa a Gallis urbe incolumes postea sunt reperte.
Adeo duo maxima in rebus humanis, diuturnitatem
temporis et fortune violentiam, vincit circumspecta
providentia. Constantinus vero orbis terrarum
donationem papyro tantum et atramento signavit?
Cum presertim machinator fabule, quisquis ille fuit,
faciat Constantinum dicentem se credere non defore,
qui donationem hanc impia aviditate rescinderent.
Hoc times, Constantine, et non caves, ne ii, qui Ro-
mam Silvestro eriperent, chartulam quoque surriperent?
Quid, ipse Silvester pro se nihil agit? Ita omnia
Constantino remittit, ita securus ac segnis est in tanto
negotio? Nihil sibi, nihil ecclesie sue, nihil posteritati
prospicit? En cui imperium Romanum administrandum
|
|