et omnium sanctorum kalendis novembris. Hic sepultus
est intra ecclesiam Beati Petri iuxta portam Ravinianam. Cuius
epitafium est istud:
Gregorio quartus iacet hic Bonifatius almus,
Huius qui sedis fuit aequus rector et aedis:
Tempore qui Focae cernens templum fore Romae,
Delubra cunctorum fuerant quo daemoniorum,
Hoc expurgavit, sanctis cunctisque dicavit.
Cuius natalis sollempnia qui celebratis,
Primis septembris fert haec lux quarta kalendis.
Deusdedit papa. Hic benignissimus pater clerum valde dilexit et
ad pristina loca revocavit.
Bonifatius papa V. Hic beatissimus praesul, ut in Pontificali
legitur, fuit mitissimus et misericors super omnes qui fuerunt
tempore suo.
Honorius papa I. Hic cooperuit totum tectum basilicae Beati Petri
ex tabulis aeneis, quas levavit de templo quod appellatur Romuli,
ex consensu [H]eraclei piissimi imperatoris. Fecit etiam ecclesiam
in honorem Sancti Apollenaris martyris in urbe Roma, in porticu
Beati Petri apostoli, quae appellatur Palmata. Hic fecit constitutum
in ecclesia, et decrevit ut omni sabbato exeat letania ab
ecclesia Sancti Apollenaris ad Sanctum Petrum, nisi festum interveniat.
\*
Severinus papa I. Hic renovavit absidem Beati Petri apostoli
ex optimo mosibo, quod dirutum erat. Sepultus in ecclesia Beati
Petri in porticu pontificum.
|
|