est: «Species Priami digna est imperio»; et hoc modo gratia unionis potest dici
omne illud quod decet naturam humanam Deo unitam sic ex parte corporis,
sicut ex parte animae; et sic etiam gratia unionis est quid creatum. Tamen sancti
loquentes de gratia unionis, videntur intelligere secundum primum modum,
prout gratia dicitur divina voluntas gratis et sine meritis dans: et sic secundum
diversas vias, ad argumenta utriusque partis oportet respondere.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod gratia creata disponit ad operationem sicut
operationis principium; sed ad unionem non quasi principium unionis, sed sicut
faciens ad congruentiam unionis.
Ad secundum dicendum, quod unio nostri ad Deum est per gratiam habitualem
creatam sicut per causam, et sicut per id in quo est unio: quia in ipsa similitudine
gratiae anima Deo conformatur et unitur. Sed si gratia unionis dicatur aliquid
creatum, ipsa non est id in quo est unio, cum unio sit in persona, et non
solum in aliqua similitudine: neque etiam facit unitatem, sed consequitur unitatem
in persona, secundum quod ipsa unio gratia unionis dicitur; vel est id quod
naturam unitam decet, si gratia habitualis, gratia unionis dicatur; et ideo non
est simile de Christo et de nobis.
Ad tertium dicendum, quod gratia illa habitualis etiam quodammodo redundat
in corpus, secundum quod est instrumentum animae, ut supra dictum est, qu. 2,
art. 2, quaestiunc. 3; unde sicut in corpore perfecto anima rationali manet post
mortem ordo ad resurrectionem, et ulterius ad gloriam, si anima quae fuit eius
perfectio, gratiam habuit; ita etiam corpus Christi, inquantum est tali anima
perfectum, habet quemdam ordinem ad unionem.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de dispositione secundum
medium modum.
Ad quintum dicendum, quod illa ratio procedit secundum primum modum
dispositionis, ut per se patet.
Ad sextum dicendum, quod cum dicitur, quod esse Deum convenit Filio hominis
per gratiam unionis, vel gratia unionis, intelligitur ipsa unio gratis facta, quae
non semper fuit, et creata est: vel intelligitur ipsa gratuita Dei voluntas, quae
quidem in se semper fuit, sed effectus eius non semper fuit.
Ad septimum dicendum, quod unio quae est per fruitionem, est unio per operationem;
et quia ad operationem perfectam non potest natura humana nisi mediante
aliquo habitu; ideo oportet ibi esse aliquam habitualem gratiam, quae sit principium
illius unionis; sed unio in persona, est unio ad esse: inter humanam autem
naturam, et esse quod habet in persona, non potest cadere medium, quod sit
principium illius esse; et ideo non potest ibi esse alia gratia quae sit principium
illius unionis, vel sicut disponens, nisi per modum dictum in corp. art..
|
|