QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de ignorantia de qua fit mentio in littera; et quaeruntur duo: 1 an ignorantia peccatum sit; 2 an peccatum excuset.
ARTICULUS 1
Utrum ignorantia sit peccatum
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ignorantia peccatum non sit. Omne enim peccatum, ut
Augustinus dicit, est in voluntate. Ignorantia autem est
intellectu. Ergo non est peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est originale vel actuale. Sed ignorantia non est
originale peccatum, sed magis concupiscentia, ut infra dicetur: nec etiam est
actuale, quia non est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Ergo
ignorantia non est peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum consistit in defectu alicuius actus, et non in defectu
alicuius habitus: alias aliquis dormiendo peccaret. Ignorantia autem magis
opponitur habitui quam actui. Ergo idem quod prius.
4. Praeterea, ignorans in ignorantia sua continue manet. Si ergo ipsum ignorare
peccatum esset, videtur quod continue peccaret; non enim apparet ratio
quare magis nunc sit peccatum quam prius. Sed hoc videtur grave dicere. Ergo
videtur quod ignorantia non sit peccatum.
5. Praeterea, Augustinus, ubi supra, dicit, quod omne peccatum est voluntarium.
Ignorantia autem non est voluntarium, cum ab hominibus naturaliter
scientia desideretur, secundum Philosophum. Ergo non est peccatum.
SED CONTRA est quod 1 Corinth. 14, 38, dicitur: «Qui ignorat, ignorabitur»;
et loquitur de ignorantia reprobationis. Sed nulli debetur reprobatio nisi pro
peccato mortali. Ergo ignorantia est peccatum mortale.
Praeterea, Isaiae 5, 13, dicitur: «Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam». Sed poena non debetur nisi culpae. Ergo carere
scientia, est culpa.
|
|