Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 418


Non ab arbore procedis vili nata genere,
Sed de cedris paradisi, uti possunt cernere,
Qui cognoscunt tuam gentem delapsam ab hethere.

Dictis, factis, ut oportet, redde sua cesari;
Inimicos eius merge in profundum Trenari,
Holofernem redde truncum cum filia Merari.

CAP. XXXVIIII.


OMNIBUS EPISCOPIS.


QUOD CYNIFLones fidem floccipendunt,
Oleum quoque somnolentis vendunt
Qui sapit tantum ad sobrietatem ,
Subsannat prorsus hanc fatuitatem.

Bilinguis turba crevit super numerum,
Veluti muscę ad fetorem vulnerum.
Hos scribit mundus in suis matriculis;
Vix invenitur fides in christicolis.

Torna all'inizio