utrunque ius sceleribus possessorum extinctum
esse contendo, cum videamus totius Italie multarumque
provinciarum cladem ac vastitatem ex hoc uno
fonte fluxisse. Si fons amarus est: et rivus; si radix immunda:
et rami; si delibatio sancta non est: nec massa.
Ita e diverso, si rivus amarus: fons obstruendus est;
si rami immundi: e radice vitium venit; si massa sancta
non est: delibatio quoque abominanda est. An possumus
principium potentie papalis pro iure proferre,
quod tantorum scelerum tantorumque omnis generis
malorum cernimus esse causam? 95 Quamobrem dico
et exclamo (neque enim timebo homines Deo fretus)
neminem mea etate in summo pontificatu fuisse
aut «fidelem dispensatorem aut prudentem», qui tantum
abest, ut dederit familie Dei cibum, ut «devorarit
illam velut cibum» et escam panis. Papa et ipse bella
pacatis populis infert et inter civitates principesque discordias
serit, papa et alienas sitit opes et suas exorbet,
ut Achilles in Agamemnonem gr-demoboros basileus,
idest populi vorator rex. Papa non modo rem publicam,
quod non Verres, non Catilina, non quispiam peculator
auderet, sed etiam rem ecclesiasticam et Spiritum
Sanctum questui habet, quod Simon ille magus
etiam detestaretur. Et cum horum adrnonetur et a quibusdam
bonis viris reprehenditur, non negat, sed palam
fatetur atque gloriatur: licere enim quavis ratione
patrimonium ecclesie a Constantino donatum ab occupantibus
extorquere, quasi eo recuperato religio
christiana futura sit beata et non magis omnibus flagitiis,
|
|