Papias: Ars Grammatica

Pag 72


96 Et si a prima declinatione deriuantur, a penultimam productam
habent, ut "barbatus", "purpuratus"; sin a secunda uel tercia
in quibusdam a , in aliis i productam, ut "pallium, palliatus", "anulus,
anulatus", "grates" uel "grate, gratus", "auus, auitus", "ceritus",
"maritus" (a "Cerere", "mare"). 97 Excipitur "uetustus", "libertus",
"nasutus". 98 A quarta uero declinatione u productam penultimam
habent, ut "cornu, cornutus", "uerutus", "astutus", "uersutus";
excipitur "manuleatus". 99 Notantur "uinolentus", "sanguinolentus"
et similia non hic comprehendi, quia composita sunt. 100 In ctus ,
ptus, xus inueniuntur participialia uel uerbalia, modo fixa quarte
declinationis, modo mobilia secunde, ut "amictus", "luxus",
"flexus", "aptus", "captus"; hec enim omnia, cum non significant
tempus, nomina sunt. 101 In stus , extremam partem conuertunt
in stus , e uel u antecedentibus, ut "honor, honestus", "meror,
mestus", "ango, angustus"; quedam tantum assumunt tus , "ius,
iustus", "uenus, uenustus", "onus, onustus", quomodo "uetus,
uetustus", et omnia una uincunt sillaba, absque "mestus".

Torna all'inizio