Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 85

Liber II


his similia proferet. Reus innocentiam suam ex praesentia, conscientia rebusque contrariis comprobat. Approbatio est qua suspicionem iniectam locis tum propriis, tum communibus vel confirmamus vel infirmamus. Loci proprii sunt quos secum causa quaeque adducit, de quibus privatim praecipi nihil potest. Communes sunt a testibus, ut cum rem nostram iuratis testibus comprobamus de eorumque fide, autoritate, constantia, vita, plura dicimus. Contra testes, cum eos ab his omnibus partibus confutamus eosque vel scire id non posse vel cupide id dicere vel corruptos vel parum idoneos esse demonstramus suspicionesque ad eam idoneas ex supradicta divisione afferimus. Contra quaestiones locus est cum labefactari atque infringi tormentis ingenuorum corpora, ex levi suspicione, iniquum atque impium esse dicimus, dolori alium alio magis minusve resistere demonstramus, multos dolore victos fateri quae nunquam commiserint, suspicionem parum idoneam ad tormenta. Ab argumentis, signis et coniecturis locus communis est quum dicimus rem toto signis atque argumentis patefactam, perspicuam, non suspiciosam videri debere, haec plus quam ullos testes valere. Testes enim mentiri, corrumpi ac falli posse, haec non posse. Contra haec omnia communis locus est quum suspiciones attenuamus easque

Torna all'inizio