Comcedias  constat appellari ex eo, quod initio in vicis iuvenes  
cantare soliti essent crebro convenientes. 
 Cicuma  avis noctua.  
 Coclacae  dicuntur lapides ex flumine, rotundi ad coclearum 
similitudinem.  
 Cocetum  genus eduli ex melle et papavere factum. 
 Confugelam  antiqui confugium dicebant.  
 Conpraedes  eiusdem rei populo sponsores.  
 Conpascuus ager,  relictus ad pascendum communiter vicinis.  
 Conpescere  est velut in eodem pascuo continere. 
 Conpitalia  festa, quae in compitis peragebant.  
 Congruere  dictum est a gruibus, quae non fere segregantur, 
sive cum volant, sive cum pascuntur.  
 Cognomines  dicuntur, qui eiusdem sunt nominis. 
 Cerrones  leves et inepti, a cratibus dicti, quod Siculi adversus  
Athenienses cratibus pro scutis sunt usi, quas Graeci  
gerras appellant. 
 Comptum  genus libaminis, quod ex farina conspersa faciebant. 
 Comptum  Afranius pro ornatu et excultu posuit.  
 Conflages  loca dicuntur, in quae undique confluunt venti.  
 Copona  taberna a copiis dicta.  
 Compilare  cogere est et in unum condere.  
 Conpernes  nominantur homines genibus plus iusto coniunctis.  
 Confoedusti  foedere coniuncti. 
  |  
  |