SERGIUS (episcopus servus servorum Dei). Ylario (venerabili 
abbati ex monasterio Christi Martiris Vincencii, et per te in 
eodem venerabili monasterio, tuisque successoribus in perpetuum. 
Cum magna nobis sollicitudine cura insistit pro universis Dei 
ecclesiis ac piis locis vigilandum, ne aliqua[m] necessitatis iacturam 
sustineat, set magis propria utilitate stipendia consequatur. ideo 
convenit nos pastoralis tota mentis eorundem venerabilium locorum 
maxime stabilitatis integritate procurare, et sedule eorum 
militari subsidia illi conferre, et Deo nostro omnipotenti id quod 
pro eius sancti nominis honorem, eciam ad laudem, atque gloriam 
eius divine magestatis venerabilium nostrorum eciam contulere 
locis, sitque acceptabilem nobis, que ad eius locum plenissimamJ
  |  
  |