Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1861


OPPIUS mons Latii fuit, Facultali lacui propinquus.
OR mons est Arabie ex quo divina gracia Moyses virga
aquam excussit, clarus quidem morte et sepultura Aaron fratris
Moysi.
ORBELON mons est Thracie mediterraneus sacris Liberi patris
et cetu Menadum, Orpheo primum iniciante, celebris.
ORCOBARES mons Yndie est inter duas Sarcaraucas et Parthienas,
seu secundum alios inter Dahas et Caraucas et Parthienas
positus. Ex hoc autem Ganges et Laser flumina oriuntur.
OREB mons Madian et (ut quidam dicunt) pars est montis
Sina, et in eodem rupes ostenditur que Petra dicitur ex qua
virge ictu, divino tamen munere, Moyses aquas eduxit populo
sicienti.
OROMENUS mons apud Yndos nativi salis est, ex quo lapidicinarum
ritu sal effoditur, inde renascens maius regum vectigal
quam ex auro vel margaritis.
ORSA mons est cum portu in sinu Persico, ut arbitrantur
aliqui.
OSSA Thessalie mons est olim, ut quidam existimant, idem
cum Olympo, sed terremoto disiuncti viam fecere Peneo flumini
et paludibus quibus Thessalia inficiebatur. Apud hunc
aiunt quondam Centauros morari solitos.
OTRIX Thessalie mons est oppositus Osse, in quo Lapitharum
fuit origo.
 
PACHIERI montes sunt in Maiori Asya, e quibus funditur,
Absartus fluvius.
PACHINUM promontorium est Sycilie Peloponnesum spectans,
dictum ab aeris crassitudine, nam 'pachis' 'crassus'
est.
PALADUR mons est Anglie super quo a quodam Rudundibra
oppidum Sestonie conditum est.
PALATINUS urbis Rome mons de cuius nominis causa multiplex
inter veteres dissensio est. Nam sunt qui dicant pulsis inde
Aboriginibus ab Evandro Arcade et ab eodem ibidem oppido
condito a Pallante Arcadie urbe Pallentium dictum et deinde

Torna all'inizio