subiacete eis , pascua celestis ovilis summo pastore duce 
mereamini participare. 
11 
P. episcopus servus servorum Dei fratribus per Emiliam 
constitutis salutem in Christo. 
Cum in omnibus rebus precipua debeat esse equitatis ratio 
ac vires superemineat discretionis moderatio, maxime in ecclesiasticis 
negotiis iustitie debet vigere correctio. Si quid igitur 
ignorantia delinquit, si quid terrene potestatis metu contra 
evangelium vel apostolica instituta enormiter committitur, 
nullius esse momenti Romanorum pontificum decreta decernunt, 
hoc sancte sedis auctoritate frangitur et cassatur et 
sine mora funditus annullatur. Ait enim papa Calistus: 
 Iniustum iudicium et iniusta diffinitio regio metu aut cuiuscumque 
  |  
  |