Paulinus Aquileiensis: Epistolae

Pag 525


quo duodecim apostoli quasi duodecim menses, omnesque electi eius veluti multorum
dierum summa per hoc sacratum numerum, trecentorum videlicet sexaginta et sex,
qui quasi in uno conglutinati corpore continentur, ipse insinuat qui per Esaiam prophetam
de semetipso protestatur dicens: “Spiritus Domini super me, eo quod unxerit
Dominus me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare annum acceptabilem Domino
et diem redemptionis Dei nostri”. Amen.
Explicit epistola calamo quamvis pigro digesta.
-----------------------------------------------------
Moneo te et deprecor obnixe, piissime princeps, per eum, qui discipulis et apostolis
suis, quorum indigni vicem gerimus, ait: “Vos estis sal terrae” et “Qui vos audit
me audit, et qui vos spernit me spernit”, ut tu pro nobis contra visibiles hostes pro
Christi amore Domino opitulante dimices, et nos pro te contra invisibiles hostes
Domini deprecantes potentiam spiritalibus armis pugnemus, liceatque Domini sacerdotes
iuxta evangelicas et apostolicas regulas simpliciter Domino deservire, militare
in solis castris dominicis, quia iuxta eiusdem Domini vocem “nemo potest duobus
dominis servire”. Et Paulus: “Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut
placeat ei cui se probavit”. Nemo sibi blandiatur, quod utrumque possit et Deo et
mundo servire, quia veritas est et mentiri non potest qui hoc fieri non posse testatur.

Torna all'inizio