De restit. spol., c. Cum ad sedem [X. 2, 13, 15]; et tunc 
non sequitur: "ergo credis eum vivere", quod potest 
esse quod non credit eum esse mortuum nec credit 
eum vivum. Sed si post verbum "credo" poneret 
negacionem hoc modo: "credo eum non esse mortuum" 
tunc crederetur quod crederet eum vivere, 
et in hoc casu, quando ille contra quem fit posicio vel 
interrogacio dicit se dubium, debet iudex attendere 
an dubitet de facto suo et tunc est minus probabilis 
ignorancia quam esset in alieno, ut ff., Pro suo, l. finali 
[D. 41, 10, 5] et Extra, De rescriptis, Ab excommunicato 
[X. 1, 2, 41]; item iudex ipse consideret 
an factum ipsum sit recens an post factum tanta 
tempora sint elapsa quod in factum suum quis potuerit 
obici; tractus enim temporis consuevit memoriam 
immutare, ut ff., Ad Trebell., l. 3 § due et 
XI. q. II, Longinquitatem (c. 64, C. 12, q. 2], et cursus 
memoriam etc., ut C., De veteri iu. enu., l. 2 § Si 
quis autem [C. 1. 17, 14]. 
Preterea sciendum est quod responsio solet referri 
ad id super quo principaliter fit questio sive posicio, 
verbigratia, si ego volo probare quod mutuaverim defuncto 
X et faciam talem posicionem: "ego pono 
quod X mutuavi Ticio, cuius tu es heres"; si adversarius 
respondeat confitendo solum de mutuo, videtur 
confiteri non autem quod sit heres defuncto quia illud 
dictum videtur demonstrare tantum non autem ponendo 
sive affirmando, et ad hoc est ff., De condict. 
et demo., Cum tale § [Falsa D. 35, 1, 72 § 7] cum similibus; 
et caveas quia tum quidam cavillosi advocati 
videntur multa implicare in posicione, ut in superiori
  |  
  |