Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 670


ultra quem species non salvatur. Unde ultima raritas ad quam potest perveniri,
est secundum quod materia stat sub forma ignis, ut dicit Commentator in 4
Physic.. Unde posset aqua tantum rarefieri quod iam non esset
aqua nec vapor, sed aer vel ignis. Praeterea cum ignis sit maxime activus, non
posset pertransire regionem ignis vapor ille, quin consumeretur: et adhuc
minus possibile esset ut substantiam orbium penetraret, qui, secundum omnes,
sunt indivisibiles, nisi metaphorice dividi dicantur.
ARTICULUS 2
Utrum firmamentum sit de natura inferiorum corporum.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod firmamentum sit de natura inferiorum corporum. Dicit enim
basilius in Hexameron Hom. 3, quod est de natura ignis; in littera etiam dicitur,
quod est de aqua in modum chrystalli congelata: quae duo constat esse de
natura inferiorum corporum. Ergo et firmamentum.
2. Praeterea, ignis est nobilissimum corporum inter elementa. Sed non est probabile
ut nobilissimum corpus in operibus creationis praetermitteretur. Cum
ergo scriptura specialem mentionem de igne non faciat, videtur quod nomine
firmamenti intelligatur.
3. Praeterea, omne agens agit sibi simile. Sed corpora superiora in inferioribus
habent effectum caliditatis et humiditatis. Ergo videtur quod qualitatibus afficiantur;
et ita videtur esse de natura inferiorum corporum.
4. Praeterea, proprium ignis est, secundum Philosophum, esse
specie subtilissimum corporum. Sed nihil corporeum est caelo subtilius et nobilius.
Ergo videtur quod caelum sit ignis, et sic idem quod prius.
SED CONTRA, Dionysius dicit quod caeli et stellae habent substantiam
ingenerabilem et invariabilem. Sed inferiora corpora sunt generabilia
et variabilia. Ergo firmamentum non est de natura inferiorum corporum.
Praeterea, cum natura sit principium motus et quietis, oportet quod per motum
iudicium de natura corporis accipiamus. Sed motus circularis naturalis caelo
est, quia est primus motus; motus autem violentus non potest esse primus: nulli
autem inferiorum corporum naturalis est motus circularis. Ergo oportet quod
caelum non sit de natura inferiorum corporum, nec habens contrarium, sicut
nec motus eius.

Torna all'inizio