Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

33


nasceretur. fuit etiam edificata in tertia mundi etate.
sed parum valet ista dicere, nisi possimus ista, que dicimus,
cumprobare. constat enim per superiora ex verbis Solini in libro
De Mirabilibus Mundi quod Ianus, primus rex Ytalie, nostram
Ianiculam edificavit. constat etiam per cronicas
autenticas quod supradictus Ianus regnabat tempore Moysi, eo scilicet
tempore quo Moyses ducatum populi Dei in deserto tenebat,
quamvis alique cronice dicant quod iste Ianus regnabat tempore
Habrae. constat autem per omnes cronicas autenticas quod
Roma edificata fuit tempore Acham, regis Iudeorum. si
igitur tempora computamus, inveniemus per cronicas quod a
Moyse usque ad Acham fluxerunt anni .D.CCC.VII.. si ergo tempore
Moysi regnabat Ianus, ut dicunt cronice, et iste [edificavit]
Ianiculam, ut dicit Solinus, et tempore Achaç, regis Iudeorum,
edificata est Roma ut dicunt cronice, inveniemus
quod per annos .D.CC.VII. edificata [fuit] Ianua ante
Romam, tot enim [anni] fluxerunt a Moyse usque ad Acham.
rursum, si computamus tempora a Moyse, sub quo edificata
fuit Ianua, usque ad adventum Christi, invenimus fluxisse annos
.M.D.XL.VI.. istam autem computationem facimus secundum
assignationem beati Ieronimi, qui minorem numerum est secutus.
Beda enim et Metodius martir maiorem numerum

Torna all'inizio