XXVI 
 De ambitioso.  
(1) Opes itaque cupidus congregat et avarus conservat, voluptates  
gulosus degustat et luxuriosus exercet, honores  
ambitiosus affectat et superbus extollit. Ambitiosus autem  
semper est pavidus, semper est attentus, ne quid dicat vel  
faciat quod in oculis hominum valeat displicere. Humilitatem  
simulat, honestatem mentitur, affabilitatem exhibet,  
benignitatem ostendit, subsequitur et obsequitur, cunctos  
honorat, universis inclinat, frequentat curias, visitat optimates,  
assurgit et amplexatur, applaudit et adulatur. Bene  
novit illud poeticum: 
Et si nullus erit pulvis, tamen excutit illum. 
(2) Promptus et fervidus ubi placere cognoverit, remissus  
et tepidus ubi putaverit displicere. Improbat mala, detestatur  
iniqua, sed alia cum aliis probat et improbat, ut iudicetur  
ydoneus, ut reputetur acceptus, ut laudetur ab hominibus,  
ut a singulis approbetur. Et ecce gravem intus se sustinet  
pugnam, difficilemque conflictum, dum iniquitas pulsat  
aninum et ambitio continet manum, et quod illa suggerit  
faciendum, hec fieri non permittit. Colludunt autem ad  
invicem mater et filia, iniquitas et ambitio: nam mater in  
aperto subsistit, et in occulto filia non resistit. Hec enim  
vindicat sibi publicum, illa secretum. (3) Ambitiosus libenter  
agit de principatu quem ambit, et dicit: «O quando principabitur  
ille qui severus sit in iustitia, pius in misericordia,  
qui non deviet amore vel odio, qui non corrumpatur prece  
vel pretio, qui credat fidelibus et acquiescat supplicibus,
  |  
  |