Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 370


autem modus forte in uno vico, vel in una villa observari
posset: sed in toto uno regno, vel in tota una provincia,
si provincia illa esset magnae latitudinis, commode observari
non potest. Nam vinum, frumentum, et talia
quibus indigemus ad vitam, cum sint magni ponderis,
commode ad partes longiquitas portari non possunt. Oportuit
ergo invenire aliquid quod esset portabile, et quod
esset pulchrum, et utile, pro quo inveniri possent victualia.
huiusmodi autem maxime est argentum, et aurum,
quae inter caetera metalla sunt pulchriora, et sunt utilia, et
honorabilia: ex eis enim possunt fieri vasa, quae sunt hominibus
utilia, quibus factis videtur utens illis esse in honore
et gloria. Primitus ergo inventae fuerunt commutationes
ad metalla solum secundum pondera: ut volentes
habere tantum vini, oportebat dare tantum ponderis argenti,
vel auri, etiam alterius metalli, ut placebat tunc temporis
populis et regibus instituere. Sed quia difficile erat
in omni emptione vel venditione, semper ponderare metalla,
ut ementes et vendentes absolverentur ad huiusmodi
pondere, in ipsis metallis sculptum fuit signum aliquod,
ut imago principis, vel aliquod aliud signum publicum, per
cuius inspectionem sciretur quanti ponderis, et quanti valoris
esset metallum illud. Hoc ergo modo inventus fuit denarius
et numisma, qui est quasi quidam fideiussor noster,
peo quo statim secundum ipsius valorem recipere possumus
supplentia indigentiam vitae. In toto ergo uno regno ne
nimis gravarentur homines commorantes in ipso, cum ex
una parte regni oportebat eos accedere ad aliam, portando
secum victualia onerosa, inventus fuit denarius, qui est de
facili portatilis: per cuius commutationem victualia inveniuntur.
quare commutatio rerum ad denarios, et econverso,
forte sufficeret in uno regno, vel in una provincia: sed qua
in diversis regnis diversi dominantur, nec eisdem denariis
utuntur commorantes in diversis provinciis, praeter commutationem
rerum ad res, et rerum ad numismata, oportuit

Torna all'inizio