Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1838


BORION promontorium Numidie, sic a Grecis dictum quod
a Borea vento infestetur. Ei quidem Hippo Regius superimpositus
in Hipponis nomen permutavit.
BRUTINUM Hispanie promontorium est.
BRUTIUM promontorium Ytalie in Yonium mare tendens
haud longe a Caulonia et Cosentia.
BRACE montes sunt disterminantes Mauros Superiores et
Ethiopes Perosos, a radicibus Nigrensem fluvium effundentes.
BRILESUS Attice regionis mons est.
BULI mons Syrie haud longe a Gari.
 
CAAS mons est Syrie in tribu Effraim insignis tumulo Iesus
filii Nave, nam diu apud vicum Thamnam sepulchrum eius ab
incolis forensibus ostensum est.
CADISTUS seu CALISTIS Cretensium mons est adeo in vertice
candens ut a navigantibus nubes potius arbitrentur quam
vertex.
CAEMA mons est Alpium dirimentium Togatam Galliam a
Comata, ex quo Varus fluvius emictitur.
CAPHAREUS Euboee mons est altissimus, promontorium faciens
quod in Hellespontum protenditur, apud quod plurimi
Grecorum a Troia redeuntium fraude Nauplii cupientis ulcisci
mortem Palamedis filii sui iniuste perempti periclitati sunt.
CALDONE promontorium Yndie propinquum flumini Salso,
haud longe a loco ubi quondam Eufratis hostium.
CALICANDRUM Asye Minoris promontorium est, terminus
navigationis a Romanis positus Antiocho Magno ab eis
superato.
CALIDROMUS Achaie est promontorium haud longe a sinu
Maliaco.
CALINGON promontorium est in Occeanum orientale
tendens.
CALPE Hispanie mons est totus fere in mare prominens,
Abyle, qui in Mauritania est, oppositus, quem, ut de Abyla dictum
est, alteram Herculis Columnam vetustas credidit, asserens
eum cum Abyla perpetuo iugo iunctum et ab Hercule ab

Torna all'inizio