Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 243


naturali quam habent ad ipsam, augmentatur eorum
amicitia naturalis. Sed cum omnis amor vim quandam
unitivam dicat, augmentato amore propter prolem
genitam, augmentatur quoque eorum propositum,
ut velint inseparabiliter permanere. Patet ergo, quod decet
omnes cives, non solum propter bonum fidei coniugalis,
sed etiam propter ipsam prolem, ad quam ordinatur
coniugium, inseparabiliterer convivere suis uxoribus. Tanto
tamen hoc magis decet reges et principes, quanto de
prole suscepta prae omnibus aliis debent diligentiorem
habere curam. Incuria enim regiae prolis plus potest inferre
nocumenti ipsi regno, quam incuria cuiuscunque alterius
Quare si amor et diligentia circa prolem facit maiorem
unionem coniugium: quanto maior cura et diligentia
adhibenda est circa prolem regiam quam circa
alias, tanto magis decet reges et principes, quam diu
suae uxores vixerint, eis inseparabiliter adhaerere.
Quod omnes cives, et maxime reges et principes,
una sola uxore debent esse contenti.
Cap. IX.

Apud aliquas sectas non reputatur contra dictamen
rationis, quod unius et eiusdem viri simul plures
existant uxores. Sed quod recta ratio dictat quoslibet cives,
et maxime reges et principes unica coniuge debere
esse contentos, triplici via venari possumus. Prima sumitur
ex parte ipsius viri. Secunda ex parte ipsius uxoris.
Tertia est ex parte prolis. Prima via sic patet. Nam sicut
pluralitas ciborum provocat ad nimiam repletionem, sic
pluralitas mulierum provocat ad nimiam concupiscentiam
venereorum: Quare cum huiusmodi concupiscentiae
(si fortes sint) obnubilent mentem, et rationem persecutiant;
si indecentes est omnibus civibus nimis vacare venereis,

Torna all'inizio