pontifices tali honore ac dignitate, quos omnes colunt
et pro diis adorant, et qui eos sequuntur, quos illi consueverunt,
cum volunt, duobus tantum verbis felices
reddere ac fortunatos. Nam tum omnes principes magna
existimo felicitate frui, tum vero maxime pontifices, 5
cum nulla cura, nullo labore, nulla opera, nullo periculo
cum statum adipiscuntur qui habetur maximus
inter mortales: absque ullo paratur negotio, nullo sudore
retinetur, quandoquidem pro armis auctoritate
Christi et signo crucis utuntur, quod est tutissimum, si 10
eo uterentur, propugnaculum. Verbis enim quam ferro
tutiores esse consueverunt. Itaque felices procul dubio
censendi sunt ii quibus datur parva industria tantum
adipisci imperium, minore partum retinere».
9 «Vide» inquit Nicolaus «ne longe te fallat opinio, 15
quanquam existimo hec a te colloquendi inter nos gratia
dici. Tu felices appellas et pontifices et eos qui degunt
in principatu. Ego, secus sentiens, eiusmodi homines
miseros duco neque ullius vere compotes felicitatis.
Illos qui adstant principibus, qui latus circundant, 20
qui aures occupant, qui vendunt, ex aliqua parte
dixerim forsan felices, cum ii soli laborum principum
fructus percipiant. Ad hos enim solicitudo, cure, timores,
anxietas, pericula descendunt, illi questui vacant et
voluptatibus, ad contrahendas opes ac divitias intenti, 25
et tanquam musce ad mel advolant, ita isti ad explendas
varias cupiditates ad aulas regum ac principum
concurrunt. Rari hominem, plurimi fortunam sequuntur.
Felices itaque videtur ac beatos alios reddere
qui ipse pre ceteris est infelix! Nam si qua iocunditas, 30
si qua oblectatio, si qua quies, si qua voluptas, si qua
remissio inest principatui, eam illi decerpunt maxime
|
|