Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 219


Interea vero domino Alexandro Anagniae commorante,
cum jam per universa mundi climata
firmiter crederetur quod Manfredi felicitas
odiosa nimium facta esset ecclesiae ac infesta,
ex parte Corradini agentis sub annis in Alemannia
pubertatis, duo nobiles alemanni, quorum
unus croccus, alter Bonscianus vocabatur,
ad ejusdem domini Alexandri praesentiam
imploraturi pro Corradino veniam hereditatis
avitae mittuntur. Ecclesia namque tunc,
pro eo quod Manfredus eidem plurimum reddiderat
se ingratum, et, ejus beneficia minime recognoscens,
eam privignali odio coeperat lacessere,
regnum Siciliae fideli cuiquam potenti pro
ipsius Manfredi exterminio concessisset. Sane de
fine praedictorum Crocci et Bonsciani libenter
ulteriora non dicerem, ne forsitan patrium crimen
detegam, quod deceret mente silentiosa, currente
ad reliqua calamo, pertransire. Sed ordo
accurrentium rerum instat ut labia parata sermonibus,
quae subsequentium series cupit esse
rectiloqua, concivium notoria scelera veridica
locutione depingant, ne forte, major vero volans
ad longinquos, ut plurimum infamia referatur.
Erat igitur Romae quidam nobilis de domo Surdorum,
nomine Raulus. Hic profecto more romano
magnanimus et strenuus putabatur. Sed,
cum jam fere sibi tota proprietatis substantia defecisset,
eam aliena sequi necessario oportebat.
Plus enim praeter romanum morem in suis voluptatibus
expendebat, quam possent bonorum
suorum redditus sustinere. Fuerat quippe sub
multa lubricae delectationis libertate nutritus,
et ex eo maxime quod nepos erat domini Richardi
de Aniballis Sancti Angeli diaconi cardinalis,
cujus industria pene in Urbe sibi vendicaverat
inter omnes nobiles primatiam. Luxuriabat
excessibus, et ex avunculi potentia sumpto
vigore vitam agebat protinus dissolutam. Hunc
autem Manfredus, qui eum audierat fore praesumptuosum
pariter et audacem, postquam multos
de Urbe nobiles pro interficiendis dictis nuntiis
Corradini ad ampla praemia invitarat, excitavit
contra eosdem nuntios, pollicitatione solemni
magna munera offerendo. Memoratis ergo
nuntiis versus Anagniam ad dominum Alexandrum
prosequentibus iter suum, praelibatas Raulus
inter castrum Molariae, et Silvam Algiari,
quorum tenementa et districtus dicti domini
Richardi, et nullius alterius, existebant, eosdem
nuntios invasione subita intercepit inermes,
quibus alias Romae spoponderat liberaliter auxilium
personale. Croccus ergo improviso Rauli
gladio periit, et Bonscianus fuit lethaliter vulneratus.
Sicque factum Corradini cum ecclesia
nuntiorum impedimento suspensum, deficientibus
tractatoribus et internuntiis, ulterius non
processit. Raulus adhuc maleficus, qui sub tempore
pacis dictis nobilibus alemannis cladem tantae
crudelitatis intulerat, ad recipiendum pretium
sanguinis versus Manfredum diffugio continuato
perrexit. Cui Manfredus in remunerationem

Torna all'inizio