die salutatione regis populo astanti universo data, et in paucis Lanzo multa comprehendens, 
domo sua quasi regia ab amicis et famulis receptus est. Interea Lanzo paucis commoratus 
diebus, ut vir conscilio discretus, animo providus et conscilio astutus, cottidianis 
exercitationibus accuratissimus, universa quae ipse egit, quanti foret periculi suae parti 
adversariorum, animo extuanti revolvens trutinavit. Itaque primo aliquantulum sese poenitens 
anteacta fecisse, secretissime convocatis aliquantis nobilibus, universa quae cum 
imperatore ob populi tutelam ac pacis stabilimentum egerit, seriatim notificando denudare 
sataguit; quinetiam quid augmenti vel quid detrimenti ipsi et uxores et filii ac ipsorum 
res a Teutonicis, gens sine conscilio sine misericordia, passuri essent, ut quam citissime 
ad pacis unitatem cum populo omnibus antiquorum remotis negotiis venirent, ob quae ipsi 
usque modo pugnando hostiliter a populo exigebant, ostendisset, et dura ac aspera illis 
interserens verbis, quasi fatigatus consedit. Cum autem haec omnia pars illa nobilium 
curiosissime universa perscrutando, ut gesta forent, a Lanzone comperisset, animis per 
plurima diu distractis diversa, tandem ut salubrius illis Lanzo daret conscilium postularunt. 
Igitur Lanzo, omnibus praevisis consiliis ac bellorum determinatis periculis, conscilium 
dedit, ut civitatem, quam ipsi impugnaverant, pacifice introgressi, quae pacis essent cogitarent, 
quae aedificationes suorum et Italiae totius forent, securius tractarent. De homicidiis 
vero ac rebus perditis, quae in talibus solent evenire desidiis, ab utraque parte, 
quasi lance quadam universa trutinans, iudicavit fore tacendum. Quid multa? Multis 
demum probatis consiliis, cum uxoribus et filiis omnique substantia, reseratis tamen 
civitatis portis, vultibus illorum nimia verecundia in terra demissis, homicidiis et opprobriis 
paulo antea invicem cum populo condonatis, urbem introierunt. 
27. Ea tempestate cum domnus Heribertus omnes fere iam visitasset civitatum 
beati Ambrosii suffraganeos, quorum gratia Italiam circuiverat, illos in omnibus bonis 
adhortans, Taurinum bonorum agmine clericorum ac militum copia strenuissimorum vallatus 
devenit. Ubi cum per aliquot dies sedisset, cohortatus episcopum et clerum civitatis, 
populum totius urbis, propheticis et apostolicis ammonitionibus, ut tanto decebat  
viro, quandam haeresim inauditam, quae nuper in castello supra locum qui Monsfortis 
vocatur, convenerat, audivit. Quod cum Heribertus audivisset, illico iussit ex ipso castro 
hominem illius haeresis, ut verius rem ipsam cognosceret, sibi repraesentari. Qui cum 
ante eius vultum venisset, promptissimum gerens ad passionem animum, laetus si vitam 
suppliciis gravissimis finiret, vultu alacri ad omnia respondere paratus astitit. At Heribertus 
cum ipsum tanta constantia paratum vidisset, seriatim ac studiose vitam et mores 
ac illorum fidem sciscitari coepit. Igitur licentia data ac silentio imperato, dicens Girardus 
adorsus est:  Deo omnipotenti Patri et Filio et Spiritui sancto gratias refero immensas, 
quod tam studiose me inquirere satagitis. Et qui vos ab initio in lumbis Adae cognovit, 
annuat ut sibi vivatis sibique moriamini, et cum ipso per saeculorum saecula regnantes 
gloriemini. Vitam meam et meorum fratrum fidem, qualicunque animo ea sciscitetis, vobis 
edicam. Virginitatem prae ceteris laudamus; uxores habentes, qui virgo est virginitatem 
conservat, qui autem corruptus, data a nostro maiori licentia castitatem perpetuam conservare 
liceat. Nemo nostrum uxore carnaliter utitur, sed quasi matrem aut sororem diligens 
tenet. Carnibus numquam vescimur; ieiunia continua et orationes indesinenter fundimus; 
semper die ac nocte nostri maiores vicissim orant, quatenus hora oratione vacua non praetereat. 
Omnem nostram possessionem cum omnibus hominibus communem habemus. Nemo 
nostrum sine tormentis vitam finit, ut aeterna tormenta evadere possimus. Patrem et Filium 
et Spiritum sanctum credimus et confitemur. Ab illis vero, qui potestatem habent ligandi 
et solvendi, ligari ac solvi credimus. Vetus ac novum testamentum ac sanctos canones 
cottidie legentes tenemus.  Cumque haec et multa alia Girardus ingenio acutissimo dixisset, 
quibusdam magna ac terribilia videbantur. Interea domnus Heribertus eius astutiam et 
ingenium agnoscens pravum, de singulis verbis quae ipse praedixerat, qualiter aut quomodo 
sentiret ac socii eius, evidenter aperire praecepit, et maxime qualiter de Patre et 
Filio et Spiritu sancto sentirent; et praeterea de singulis praecepit aperire. Quo audito
  |  
  |