Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

339


anno Domini .Mo.C.LV., Ianuenses cum imperatore Constantinopolitano
pacem taliter firmaverunt, quod imperator promisit dare
annis singulis communi Ianue quingenta yperpera et duo pallia
preciosa. archiepiscopo vero Ianue promisit dare annis singulis
sexaginta yperpera et unum pallium deauratum, quod quidem
multo tempore fuit ab imperatoribus servatum. isto tempore
tercie ab uxoribus fuerunt ablate. consuetudo enim erat Ianue
quod, mortuo marito, uxor habebat terciam partem omnium
bonorum viri sui, sive haberet prolem, sive non haberet; et
illud tale ius tercie, sive tercia dicebatur. quocirca iste tercie ab
uxoribus fuerunt ablate, et quoniam mulieres de hoc graviter murmurabant
et gravatas se nimium reputabant, ideo, ut placarentur,
ordinatum fuit quod habeant antifactum. anno Domini

Torna all'inizio