iuste commutandi, regendi, regulariter instruendi, vel quicquid
iustum eis visura fuerit faciendi, absque contradiccione quorumlibet
hominum. Sancimus insuper et nostra imperiali institucione
corroboramus, ut si aliquo in tempore horta fuerit contencio de
rebus iam nominati monasterii, nullus audeat deinceps per parentum
possessiones ipsas hereditates residere, vel contendere presumat,
excepto per verissimas cartulas et iustas consignaciones. Verumtamen
statuimus atque firmamus, ob amore eterne vite et oracionibus
fratrum, quorum preces annuimus, ut ipsam semper legem
per annorum curricula pars predicti cenobii accipiat de omnibus suis
territoriis ab omnibus hominibus, quam instituit Astulfus res Langobardorum
de ecclesiis. nam ex ea quoque re lex alia nec
recipiatur, nec a qualibet ulterius iudicetur persona. Si vero fuerit
contencio de servis, vel de alia quacumque re inter aliquem vicinum
suum, seu qualemcumque hominem, liceat eis se defendere,
sicut prisca consuetudo fuit, per scariones eiusdem monasterii, nec
audeat aliquis ipsos abbates, vel monachos ad sacramentum invitare,
quod autem contra divina auctoritatem et contra regula est. precipientes
insuper iubemus ut nullus rex, dux, princeps, marchio, comes,
vicecomes, gastaldeus, sculdais, vel aliquis puplice rei exactor, iam
dictum abbatem, vel successores suos, aut monachos ex eius cenovio,
vel eius cellis inquietare, laniare de prediis monasterii, aut
aliquibus rebus disvestire, aut per placita secularia ducere. recepimus
preterea pretaxatum monasterium cum omnibus pretaxatis
monasteriis, ac cellis rebus quoque hac familiis ibidem aspicientibus,
cum fratribus hac monachis ibidem Deo famulantibus sub
nostre tuicionis munburdum. concedimus quoque et corroboramus,
ut nullus ex servis, aut ex familia eiusdem monasterii, vel eos quos
cortisianos vocant, audeat inquietare aut ad puplicam, vel comitum
placitum ducere, aut iudicare, neque in domibus vel casis eiusdem
|
|