erexit eum beatus Petrus apostolus in pedibus suis et dixit ei:
«Esto fortis in doctrina Domini, et doce populum, qui credituri
sunt Domino». Et consecrauit eum in ordine pontificis, ut per
singulas ciuitates episcopos ordinaret.
Et apprehendit eum angelus Domini, et reduxit eum in locum
suum, ubi antea eum perduxerat. Et dixit ei: «Datus sum
tibi custos usque in diem exitus tui, quia per te multi credituri
sunt in Domino; quia hodie ad quadraginta et quinque annos
egressurus es de corpore, et ego ueniam et recipiam te in tabernacula
eterna». Et ablatus est ab oculis eius. Sanctus uero Britius,
repletus est Spiritu Sancto, et descendit cum populo Christianorum
in loco, qui dicitur Marianum, et edificauit ibi oratorium in
nomine Dei Genetricis Mariae. Et consecrauit in eo fontes, et
baptizauit in eo multitudinem populi Paganorum. Et docuit eos,
ut custodirent diem festum Domini et prima feria, et tertia et sexta
feria ieuiunum Domini peragerent, et tertii et septimi mensis; et
posuit, ut custodirent septimum diem mortuis suis, et pro eis hostias
Domino immolarent, iubileum Pascha Domini celebrarent.
Et sub montanea et planitie ciuitatis episcopos ordinauit.
Metropolae ciuitatis Spolitinae Iohannem episcopum consecrauit;
|
|