priore eius; et quicquid super hoc negotio inter uos consulueritis
et consultum opere complendum decreueritis, in omnibus et
per omnia michi quoque placere noueritis. Neque enim superbiam
nutrire uolo, quam procul ab omni genere hominum et precipue a
nostro ordine remotam esse desidero.
56
Lanfrancus indignus antistes dilecto et fideli amico suo S. salutem
et benedictionem.
Gratias ago benignae sollicitudini tuae et sollicitae benignitati
tuae, quia amiciciam quam a primordio mutuae cognitionis michi
promisisti re ipsa cum opportunitas se ingessit semper demonstrare
studuisti. Et nunc precor multumque precor, quamuis non
tantopere precibus indigeas, quatinus de praesenti negotio tantum
rebus nostris ualeas, quantum ualere fuerit tibi desuper data
facultas. Scias autem in illis comitatibus quorum exquirendorum
tibi cura commissa est me nichil in dominio habere, sed omnes in
illis partibus nostrae aecclesiae terras ad uictum monachorum per
omnia pertinere. Frater noster qui has tibi litteras portat multa
laudanda de te michi retulit, quorum pluralitas et epistolaris
breuitas ea nunc enumerari non sinit. Sed omnipotens Deus cuius
memoriam nichil subterfugit sicut nouit multipliciter tibi
rependat, et ab omni opere malo pius auxiliator te incessanter
defendat. |
|