Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 148


precepit ut omnes militum peditumque cohortes convenirent
propere ad audiendum, et cepit in hunc modum coram omnibus
perorare:
«Ordo rerum exigit et instantis periculi necessitas requirit, ut
pro comuni utilitate aliqua in medio vestrum referam, et ea dicere
non postponam, que ad comune videbo commodum pertinere. Cum
nuper Ferrarie consisterem, et deliciis temporalibus secundum
patrie consuetudinem potirer, plurimis referentibus intellexi, quod
cancellarius et Veneti civitatem Anchonam obsidebant, eam absque
causa rationabili destruere cupientes. Que, licet meum animum
plurimum commomoverent, me tamen a quiete minime removerunt,
nisi cum cives et civitatis dominas tanta intellexi penuria laborare,
quod equorum carnes et marcida intestina loco cibariorum desiderabilium
commedebant. Ad hoc quod iudicium valerent evadere
destructionis, excogitavi continuo summam esse virtutem consimilia
agravamina patientibus pro tuenda libertate favorem et patrocinium
exhibere. Dignum siquidem est et rationi consentaneum
suffragari virtuosis, ut de virtute in virtutem ascendant. Unde
postquam Anchonitanorum nuntios vidi, sponte me illis obtuli ad
serviendum, quia fama preambula sic me animaverat, quod eis
meum obsequium denegare nequibam. Est enim fama celebris, res
persuasibilis, et animositatis inductiva; et multotiens non minus
persuadet fama quam factum. Accessi ergo prius ad speculum dominarum,
comitissam de Brettinoro, que hic est cum unico filio et
magnificis viris de comitatu suo, rogans eam ut Anchonitanis dignaretur
misericorditer subvenire. At ipsa liberaliter promisit et, prout
corporeis oculis videre potestis, promissum liberalius conservavit.
Venistis postmodum non tantum ad persuasionem meam, quantum
probitate animorum, et causa conquirendi nomen perpetuum, o egregii
viri Lombardie atque Romaniole, ut vestram ostendatis in necessitate
virtutem. Ceterum non traxit aliquos vestrum metus vel cupiditas,
que mortalium sollicitant animos, sed ut vestras vires
exerceatis in tempore oportuno. Ego vero propria et aliena in integrum
obligavi, et solummodo michi supersunt animus et corpus; sed
hec ipsa, que michi de multis relicta sunt, pro Anchonitanorum
cupio exponere liberatione. Profecto qui se ipsum et sua exhibet,

Torna all'inizio