Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

172


quod Plato dedit tuo precepta ad rem publicam conservandam.
unum est ut utilitati communi sint omnes intenti,
propriorum comodorum obliti. secundum ut totum corpus rei
publice curent ne unam partem foveant et aliam deserant.
quod vero pro re publica conservanda quis interdum se morti
debeat exponere, ostendit Augustinus in libro De Civitate
Dei, et Valerius Maximus. dicunt enim quod cum instaret bellum
inter Athenienses et Pollopenses et accepissent responsum a dijs
suis quod illi essent victores, quorum rex in prelio occideretur, audiens
hoc Codrus, rex Atheniensium, transivit ad hostes
in habitu pauperis ferens sarmenta humeris et falcem ad cingulum.
cum igitur quendam militem de hostibus cum falce provocasset,
ille in eum insurrexit et protinus interfecit. cumque adversarij
corpus Codri regis cognovissent, memores responsi quod dij fecerant,
territi fugerunt et sic Athenienses victoriam habuerunt.
ideo Tulius in libro De Officijs querit: "Si duo sapientes
naufragium passi in tabula una consistant, que utrumque deferre
non potest, quid facere debemus?". et respondit quod
minus sapiens debet cedere magis sapienti, ex eo quod rei publice utilior

Torna all'inizio