Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 61


hoc est, secta paterinorum, et reges terre, videlicet, omnium
paganorum. Et supra dictum est de regibus, Dominus dabit «in corda
ipsorum, ut dent regnum suum bestie, donec consumentur opera
dei»: iam videmus compleri cotidie. Utique reges paganorum videmus
conglobari in unum, sicut e contrario reges nostros scissure detrimenta
incurrere. Deinde circa tempus illud, surrecturum arbitror
alium quemdam a partibus occidentis, utrum in specie pontificis,
prophete, apostoli, an regis, nescio, Deus scit, quem significat
Aman Agagita qui erat natione Macedo, hoc est, de illo populo,
quem in specie hirci vidit surgere Daniel. Hunc autem habiturum
arbitror conflictum cum summo pontifice, ipsumque esse illum, de
quo dicit Apostolus, «ita ut in templo dei sedeat, ostendens se tanquam
sit deus», et de quo dicit Dominus, per Zachariam prophetam:
«tolle tibi vas a pastoris stulti...». Et fortassis ille orientalis, erit quasi
pater, eo quod draco ipse habitet in eo, iste autem, quasi filium
draconis, eo quod se nominet filium Dei, ut quomodo Deus Pater
operatus est in Oriente, Filius vero eius in Occidente, hoc est, ille
propie in populo Ebreorum, ille propie in populo Romano, licet in
utroque uterque, ita draco per seipsum, ingressus cornu illud undecimum,
persequatur orientalem plagam, et mox subsequatur filius
eius, operans opera patris eius in occidente in signis et prodigiis, et
principetur ipse in pseudoprophetis quomodo draco in bestia, et hoc

Torna all'inizio