Quod frater Hugo duplici de causa multos mordaces habuit, que assignatur
in libro.
Porro frater Hugo multos habebat in Ordine suo et maxime
in Provincia emulos et mordaces, et propter doctrinam abbatis
Ioachym, et quia imponebant ei quod Ordinem Boscariolorum
fecisset (et non fecerat eum aliter nisi occasionaliter dicendo:
«Eatis ad nemora et adiscatis comedere radíces, quia tribulationes
apropinquant»), et quia noluit eos ad Ordinem recipere,
cum bene posset. Porro, processu temporis, fecerunt sibi habitum
de sacco non cilicino, sed quasi sindonico, et inferius habebant
tunicas optimas et ad collum mantellum de sacco; unde et
fratres Saccati dicti sunt. Et fecerunt sibi fieri soleas, sicut habent
fratres Minores. Nam quicumque volunt noviter aliquam
regulam facere, semper mendicant aliquid ab Ordine beati Francisci,
aut soleas aut cordam aut etiam habitum.
De diversitate Heremitarum et unione eorumdem.
Sed nunc Ordo fratrum Minorum papale privilegium habet
quod nullus talem habitum ferre presumat per quem frater Minor
ab aliquo credi possit; quia fratres qui dicebantur Britti in Marchia
Anchonitana omnino talem habitum portare solebant; quos
papa Alexander quartus in unam congregationem redegit cum
aliis Heremitis, cum prius omnes Heremite in V diversitatibus
discrepantibus partirentur, ut oculis meis vidi. Nam erant Heremite
qui dicebantur sancti Augustini et Heremite qui dicebantur
sancti Guilielmi et illi de Faváli et Britti et Iambonitáni. Fuit
enim quidam Iohannes Bonus, qui fuit tempore beati Francisci,
qui congregationem Heremitarum fecit; cuius corpus diebus meis
Mantue est sepultum, et cuius filium vidi et cognovi, fratrem
Matheum Mutinensem et pinguem. Ad congregationem istius
ultimi omnes alie sunt reducte, ut in illa unione primitus caput
esset. Verumtamen impleta est Scriptura que dicit, Iere. XV:
Numquid federabitur ferrum ferro ab aquilone et es? Nam:
Quod nova testa capit inveterata sapit.
|
|