Verumtamen, charissimi, arma ista ne putetis  
sic esse ut quasi quod scutum, semper scutum sit,  
aut quod galea est, semper galea sit; aut quae  
lorica, semper lorica sit. In istis enim armis corporalibus  
ita est, quanquam et de ferro quae fiunt  
mutari possint, ut ex gladio securis; tamen ipsum  
apostolum videmus dixisse quodam loco,  loricam   
 fidei , et alio dixisse,  scutum fidei . Scutum ergo est,  
quia tela inimicorum excipit et repellit. Lorica est,  
quia interiora tua transfigi non sinit. 
11. AMBROS.  In die malo . Diem malum praesentem  
vitam dicit, eo quod in praesenti saeculo mala [ f .,  
mali] agunt. 
12. LANFR.  Calceati pedes . Calceatos jubet pedes  
nostros esse, quia cogitationes nostrae, per quas  
mens quodammodo deambulat, munitae debent esse  
contra insidias malignorum spirituum, ut praeparemus  
in nobis ea quae jubet Evangelium pacis, id est,  
Christi. 
13.  Galeam salutis . Salus aeterna debet esse nostra  
galea, quia in memoria mentem nostram, quae capitis  
nomine designatur, saepe debet obvolvere. 
14. AUGUST. ( ibid. in psal. CXLIX.)  Et gladium .  
Sermo ergo Dei gladius bis acutus; unde bis acutus  
dicit de temporalibus, dicit de aeternis. Gladius enim  
bis acutus, de quo Apostolus dicit, quia de utroque  
testamento feriens hoc gladio mactabant; de quibus  
dicebatur Petro:  Macta et manduca . 
15. LANFR. Mysterium Evangelii . Mysterium  
Evangelii, id est, quod Evangelium praedicat, incarnationem  
et passionem Christi et caetera sacramenta  
vult intelligere.
  |  
  |