Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 144


introducitur: ita etiam in eodem instanti in quo conceptio terminatur, quando
caro primo concepta est, tunc assumi potest. Et quia conceptio in instanti facta
est, non differebat in ea primum medium et terminus: et ideo simpliciter
loquendo conceptio simul fuit cum assumptione.
Solutio II
Ad secundam quaestionem patet etiam responsio ex praedictis. Non enim est
possibile ut caro prius assumpta sit, et postmodum animata, propter duo: tum
quia assumptibilitatem habet ab anima, quam sibi anima conferre non potest
antequam ei uniatur; tum etiam quia partes assumptibilitatem habent a toto, ut
prius dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod corpus assumptibile est, secundum quod ordinem
habet ad animam et ad totum; quem ordinem habere non potest nisi postquam animae
unitum est, et actu pars humanae naturae effectum; et tamen separata anima
et dissoluto toto, adhuc remanet ille ordo in corpore secundum spem resurrectionis;
sicut et habitus acquisitus, ut virtus politica, causatur per actualem operationem,
et tamen transeunte actuali operatione remanet habitus. Unde patet quod
corpus non potest assumi antequam animae uniatur; et tamen si anima separaretur
post unionem, remanebit caro nihilominus assumpta, et Divinitati unita.
Ad secundum dicendum, quod forma praesupponit materiam propriam et dispositam,
non ordine temporis, sed ordine naturae: quia in eodem instanti in quo
materiae fit necessitas, idest in ultimo instanti dispositionis, inducitur forma
substantialis: et ideo non oportet quod prius tempore caro sit concepta quam
animae uniatur.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem patet responsio ex praedictis. Non enim potuit anima
prius assumi quam carni uniretur, cum assumptibilis sit per hoc quod est pars
humanae naturae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod extremum non semper prius tempore coniungitur
medio quam alteri extremorum: simul enim tempore aer patitur a colore,
et visus; sed tamen aer prius patitur ordine naturae, quia passio aeris causat
passionem visus. Similiter etiam non est necessarium quod prius tempore
Deitas sit unita animae quam carni.
Ad secundum dicendum, quod anima quamvis sit dignior corpore, est tamen
forma corporis. Formae autem non est ut tempore materiam praecedat, sed
dignitate tantum. Divinitas autem non unitur humanae naturae ut forma. Unde
non est similis ratio utrobique.

Torna all'inizio