Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 666


Praeterea, sexundum Philosophum, corpus continens se
habet ad corpus contentum sicut totum ad partem, et sicut forma ad materiam;
quia continens invenitur habere plus de specie quam contentum; unde in 2 de
Gener. dicitur, quod species in terminis est. Sed aqua habet
minus de specie quam aer et ignis, quod eius grossities ostendit. Ergo videtur
quod nullo modo aqua naturaliter possit esse super ignem et aerem.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc varia dicta sunt.
Ambrosius enim in lib. de Spiritu Sancto, videtur dicere,
quod per aquas quae supra caelos sunt, Spiritus Sanctus intelligitur. Sed hoc
magis ad analogicam expositionem pertinet quam ad litteralem, sive ad
Spiritum Sanctum, sive ad Angelos referatur.
Alii vero dicunt, aquas de natura huius elementi quod apud nos est, super caelos
virtute divina contineri. Sed hoc removet Augustinus ubi supra, quia in operibus
sex dierum, quibus natura instituta est, non quaeritur quid Deus facere
possit sua virtute, sed quid rerum natura patiatur. Augustinus etiam inquirendo
tangit alium modum, ut scilicet firmamentum dicatur aer iste, super quem
aquae per vapores ascendunt. Sed hoc non videtur Sacrae Scripturae convenire,
quae in firmamento caeli stellas positas dicit; nisi forte firmamentum aequivoce
sumatur, sicut Rabbi Moyses dicit, qui etiam hanc
expositionem innuit.
Sed tamen melius possumus dicere, quod intelligatur de firmamento quod est
caelum sidereum, supra quod sunt aquae, non quidem de natura huius aquae
quae apud nos est, sed de natura quintae essentiae, habentes similitudinem cum
hac aqua, ratione cuius nomen aquae Scriptura eis attribuit, occulta per sensibilia
nota manifestans. Haec autem similitudo non potest attendi nisi secundum
lucidum et diaphanum, in quibus inferiora corpora conveniunt cum caelestibus,
ut in 2 de Anima dicitur. Et ideo sicut caelum empyreum dicitur quod
est simile igni in hoc quod est lucidum totum; ita etiam caelum chrystallinum
vel aqueum dicitur, inquantum convenit cum aqua in hoc quod est diaphanum,
sive quod sit aliqua pars eius lucens (sicut est in caelo sidereo, cuius quaedam
partes lucent, scilicet stellae) et aliqua pars diaphana. Huic etiam videtur consonare
quod supra dixerat Magister, quod per aquas intelligitur prima materia,

Torna all'inizio