oppido supereminet summa diligentia custodiri. Hiis itaque
duobus viris potentissimis ita captis, nemo iam coniuratorum supererat
quem sibi crederet cancellarius formidandum. Episcopus
autem Agrigentinus, dum hec in curia gererentur, presentiam suam
interim curie subtrahebat, gravi se fingens egritudine molestari. Nec
multo post Iohannes de Sinopoli et Bartolomeus Parisinus eiusdem
criminis condempnati sunt et in principatu Salerni per loca
munitissima distributi. Gualterius autem Modicensis super
eadem coniuratione sollempniter accusatus, pacta cum accusatore
suo monomachia datisque fideiussoribus, diem constitutam iussus
est expectare. Interea mortuo Symone comite Sangrensi, Richardus
frater eius illi substitutus cancellarii partem totis viribus
tuebatur. Hannibal quoque puer, Rainaldi comitis filius, comes
creatus, integre terram patris obtinuit. Gillebertus vero comes
Gravinensis, considerans cancella[rium opera] sua tot hostium
insidias eva[sisse, om]nia sibi prospere cedere nullumque, ut [estim]abat,
iam superesse periculum, in tantam est precipitatus audaciam
ut Lorotelli comitatum a curia postulans impetraret,
eligeretque stabilem in quo erat gradum non dubio precipitio
commutare. Hoc enim facto, multorum in se procerum et civitatum
Apulie congessit invidiam et inexorabiles inimicitias suscitavit.
Nam, accepto comitatu Lorotelli, Roberto comiti, cuius
omnes reditum summis desideriis exoptabant, obstruxisse videbatur
aditum revertendi et spem que diu foverat eos penitus
sustulisse. At cancellarius, licet nonnullos familiares curie aliosque
multos contra se facte coniurationi consensisse non ambigeret,
tamen erga illos blandius agens, eorum facta dissimulare proposuit,
|
1
5
10
15
20
25
|