Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 30


in honore Beatissimi Vincencii constituit, cui diversas possessiones
contulit, illamque pingere et dedicari fecit. commutacionem
eciam et consignacionem quarundam rerum monasterii
Sancte Marie in Apinianici, territorio Marsicano, et aliorum diversorum
locorum, ex quibus diversa libella scripta continent, fecit.
Sub hoc vero tempore in portu Neapolitano quoddam fundum
sacro monasterio fuerat oblatum, quod nuncusque Beati Vincencii
dicitur, quod quidem maximis commodis et questibus precipuum
erat. Inter multa igitur discrimina, cum annis tribus subiectis
fratribus prefuisset, idem abbas Maio desiit a regimine anno dominice
incarnacionis nungentesimo primo, indiccione quarta, in
ea vero que Casini cenobii esse poterant post Bertharium, qui
.XX.ti.VII.em annis prefuerat, Angellarius annis sex, et Rageprandus
annis .VIIII. instite<re>, quibus succedit Iohannes. Hoc
tempore noctis medio visi sunt igniculi, in modum stellarum, huc
illucque per aera discurrere. tunc civitas Regium a filio regis

Torna all'inizio