Remigius Florentinus (Remigius Girolami): Sermones de pace

Pag 196


super hoc: "Non enim facile sermo predicatoris accipitur si levis in
moribus esse videatur". Sit ergo sermo ad eos in casu vocativo "O penne
deargentate columbe" idest "O fratres Predicatores si " etc.; ubi nota
quod ista coniunct[i]o conditionalis "si" aliquando supponit debitum
rationis, ut ibi Io . 8[,31] "Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli
mei eritis", quasi dicat "quia manere debetis"; et in Ps . [94,8]
"Hodie si vocem eius audieritis", quia scilicet audire debetis. Et similiter
accipiatur hic "O vos fratres Predicatores, si dormiatis inter medios
cleros" idest cum clericis et in medio eorum, vel qui debent esse medii
idest virtuosi, quia scilicet dormire debetis. Dormire, inquam, idest hospitari
cum eis sicut mendici, quos vivere oportet de bursis fidelium et
laicorum et clericorum, scilicet comedendo et bibendo cum eis et iacendo
in lectis eorum. Post cibum enim et potum sequitur dormitio, iuxta illud
Cant . 5[,1-2] "Comedi etc. bibi" etc., et sequitur post: "Ego dormivi";
unde Amos 6[,4] "Dormitis" idest dormire debetis "in lectis eburneis "
idest castis idest in lectis clericorum, qui debent esse casti non solum
obligati ad hoc ex precepto divino sed etiam ex proprio voto annexo sacro
ordini in ecclesia occidentali. Item debetis dormire cum clericis idest quiescere
sicut quieti pacifici, iuxta illud Ps . [4,9] "In pace in idipsum
dormiam et requiescam". Et clerici enim et predicatores inermes incedere
debent quasi non homines bellicosi sed pacifici, nisi bellando contra vitia
cum armis spiritualibus virtutum et orationum et verborum divinorum.
Item debetis dormire cum clericis idest secure conversari sicut amici,
iuxta illud Iob 11[,18] "Securus dormies", et Eçech . 34[,25] "Dormietis
securi in saltibus". Specialis enim amicitia et caritas consuevit
esse inter fratres et clerum et hic et ubique quasi comuniter. Unde et
Bisuntii canonici maioris ecclesie locum nostrum edificaverunt, et prior
noster habebat vocem in electione archiepiscopi sicut unus canonicus,
quousque quidam prior ex conscientia renuntiavit.
Et ideo quantum ad tertium subditur et posteriora dorsi eius in
pallore auri, Glosa
: idest in caritate "per quam omnis sarcina mandatorum
fit levis"; et propter hoc premictitur posteriora dorsi eius idest
dorsum eius quod est a parte posteriori columbe. Dorsum enim, secundum
Ysidorum libro XI Ethimologiarum , a duritie dictum est eo quod
sit forte ad portandum et ad patiendum durabile. "Caritas enim patiens
est et omnia suffert", ut dicitur I Cor . 13[,4.7]. Sicut enim aurum excellit
omnia metalla ita caritas excellit omnes virtutes, que scilicet dicitur habere
pallorem idest timorem, ponendo effectum pro causa. Quanto enim
quis plus habet de caritate tanto plus habet de filiali timore, qui respicit
offensam non penam, sicut timor servilis; unde poeta "Res est sollicita
plena timoris amor". Vel certe quia amor ad Deum facit ad literam
pallere per penitentiam corporis et afflictionem et facit pallere et languere
ex absentia amati, iuxta illud "Palleat omnis amans", et Cant . 2[,5]
et 5[,8] "Amore langueo" . Ubi nota quod omnia mala que proveniunt

Torna all'inizio