Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

276


de eo quod Sergium expulerat, in morte multum penituit et
veniam consecutus fuit. Deo quoque et omnibus hominibus
multum displicuit de tam severa ulcione, quam dictus Sergius
erga eum exercuit. caveat autem ipse Sergius ne Deus fuerit sibi
nimis severus, quia, sicut dicit beatus Iacobus: "Iudicium sine
misericordia fiet ei, qui non fecit misericordiam". de
Ramperto episcopo decimo.
Rampertus. episcopus decimus, cepit circa annos Domini
.DCCCC.LXVIII. et vixit in episcopatu annis .XVII. circa hec

Torna all'inizio