Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 116


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod etiamsi maneat quantum ad habitum, non maneat
quantum ad actum. Per actum enim fidei informis etsi aliquid fiat quod est
bonum, non tamen aliquid bene. Sed per actum fidei formatae aliquid bene fit.
Ergo fides informis non manet quantum ad actum suum adveniente caritate.
2. Praeterea, lumen minus non illuminat praesente maiore lumine. Sed fides
informis est minus lumen quam caritas. Ergo praesente caritate actus fidei
informis non manet.
3. Praeterea, unusquisque virtuosus operatur quanto melius potest, sicut et
natura. Sed actus fidei formatae quem virtuosus habens caritatem exercet,
melior est actu fidei informis. Ergo in eo actus fidei informis vacat; sicut ille
qui potest aliquid per syllogismum demonstrativum cognoscere, non curat per
syllogismum dialecticum illud considerare.
SED CONTRA, in moralibus multo minus est aliquid frustra quam in naturalibus,
et praecipue quantum ad habitus infusos. Sed habitus sine actu frustra est, cum
actus sit finis eius, sicut et potentiae. Ergo non est habitus fidei sine actu.
Praeterea, actus fidei informis est credere Deo vel Deum. Sed haec manet adveniente
caritate. Ergo actus fidei informis non evacuatur.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod fides informis non possit fieri fides formata. Fides
enim informis mortua est, ut dicitur Iac. 2. Sed opus mortuum non vivificatur.
Ergo nec fides informis vivificatur per formam caritatis.
2. Praeterea, fides est accidens. Sed accidentia, ut dicit Boetius, variari non
possunt. Ergo videtur quod illa eadem fides quae fuit informis, non possit fieri
formata.
3. Praeterea, ex duobus accidentibus non fit unum. Sed gratia adveniens est
unum accidens. Ergo ipsa non format fidem informem prius, sed novum habitum
fidei formatae causat.
SED CONTRA, natura semper operatur via brevissima. Ergo similiter et gratia.
Sed haec via est magis brevis, ut habitus prius informis formetur, quam novus
habitus infundatur. Ergo illa fides quae prius erat informis, informatur.
Praeterea, habitus infusus plus convenit cum gratia quam potentia naturalis.
Sed potentia naturalis imperfecta et informis per gratiam advenientem formatur.
Ergo multo fortius habitus fidei informis.

Torna all'inizio