audiamus Orat<i>um dicentem: 
Dictator prudens quaecumque uolet constructio plena 
proferat in lucem speciosa uocabula rerum. 
30.  De cacosintheton.  
Cacosintheton est uitiosa uel mala compositio dictionum, 
quac plures potest habere constructiones, unde dubius generatur 
sensus, ut est 
Aio te, Aeacida, Romanos uincere posse. 
Ignoratur enim utrum Romani debeant uincere Aeacida, 
an Aeacides Romanos. Dicitur autem caco Grece, malum uel 
uitiosum Latine; sinthesis uero compositio, unde cacosintheton 
dictionum uitiosam compositionem rationabiliter uocamus. 
Quam sollicite deuitans perfectus dictator 
arguet ambigue dictum, mutanda notabit. 
31.        De collisione uocalium, quomodo debeat uitari uel qualiter 
non euitata possit emendari.  
Istud quoque nobis uidetur obseruandum, ut, si dictio 
in uocalem finierit, subsequens nullatenus incipiat per eandem 
uocalem. Mala namque compositio est incipere per illam, 
uocalem, quae superior finierat, quoniam propter uicinitatem 
collidi altera illarum uidetur, quod non debet fieri. Si uero 
utraque pronuntietur, nimius probatur esse hiatus oris. Quae 
omnia bene uitabimus, si pronuntiando inter illas morulam 
fecerimus. 
32.  De metacismo.  
Cauebimus similiter, ne dictionem finiamus . in « m » 
uocali sequente, quoniam semper colliditur a sequentis dictionis 
uocalibus, quod uitium dicitur metacismus, nisi fuerit 
positura ibi per exigentiam congruentis puncti uel distin<c>tio 
aut subdistinctio uel peryodus.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30
  |