auxerunt, locantes in ea more patrio eximium augustorum dignitati palatium imperiale, theatrum, aumatium, thermas, viridarium 
amoenum floribus diversis et odoribus variis delectabile, arenam lapidibus et magisteriis admirandam, in qua Italiae 
cives universi consedere et ab uno oratore concionari possent competenter. Ob quam enim causam saepissime ab eisdem 
postmodum augustis frequentari et incoli et honorari super cunctas Italiae civitates adhorta est, maxime quod esset inibi 
saluberrimi aeris aptissima temperies, locusque ad usus domesticos inrefragabiliter paratissimus. Exinde, pater venerande, 
sancta christianitate orbi apparente universo, sicut audivit illico Deo credidit, sancto Barnaba apostolo a Spiritu sancto inibi 
destinato et fidem orthodoxam fideliter praedicante; a quo enim nostra ecclesia ab ipsis primordiis caput Italiae per sedem 
metropolitanam Dei dispensante clementia tenuit, et Deo largiente in aeternum tenebit. Quamobrem cathedra Mediolanensis 
ab ipso apostolo exaltata decenter et sublimata competenter, Dei dextra et beati Petri remigio refloruit. Quod enim verissime 
reperimus in nostris annalibus, et eius descriptione adventus et sancti Anatalon vita de discipulis Domini, unus discipulus 
fidelissimus fidelissime et certissime dicens: “Qui post Romanam arcem famosissimam iam tunc habebatur civitas 
saepedicta Mediolanum, quippe quae pari ditione sublimis, secunda post ipsam, ut praefatus sum, augustales occidui imperii 
infulas tetendebat retentabat.” Itaque sanctus Dei dispensante clementia sanxit Barnabas apostolus, ut Mediolanenses, quam imperatores 
noverat super cunctas Italiae civitates sublimasse, ea ipse quam sanctis praedicationibus primitus fundaverat, principalis 
ecclesiastici culminis sedes, aliarumque in ea provincia ecclesiarum metropolis perpetualiter habeatur. Cui profecto 
urbi, ut in vita sancti Anatalon, quem inibi consecraverat Yerosolimis processurus, inveni, tantum privilegii munus sanctus 
Anatalon a suo noverat magistro concessum, ut sicut inter reliquas Italicarum provinciarum urbes, earum duntaxat quae 
occidentalem usque marginem ab Italiae sinu protenduntur, post Romanam arcem intenti sub solio eminentia, atque 
auliculorum conventu frequentissimo principales videbantur; ita ecclesiasticae ditionis praerogativa post Romuleam sedem 
cunctas excelleret. In hunc modum et ipse praefatus antistes nil a suo institutore discrepans metropolitanam idem cathedram 
pro futuris temporibus Christi statuit esse fidelibus, quatenus affinium populorum antistites, hoc est Venetiae, Liguriae, 
Aemiliae, Retiae, Alpiscotiae, quotquot fuerint in sancta matre ecclesia futuri, per has saepedictas provincias caput quoddam 
et decus insigne post Romanum pontificem habere debebant Mediolanensis sedis praesulem metropolitanum. Itaque ecclesia 
Mediolanensis, his et aliis multis fulta et ornata remigiis, fere cum honoribus his omnibus usque ad mei tempus, Dei misericordia 
et beati Ambrosii meritis devote pervenit. Sed ut ex causis multis, e quibus nostrae querimoniae causa munitur 
decenter atque tuetur competenter, quorumdam sanctorum episcoporum Papiensium testimonium, Crispini et Epiphanii percipe. 
Sanctus enim Crispinus cum se videret morti accelerare, ut in sancti Epiphanii vita habetur, duxit sanctum Epiphanium 
Mediolanum, et dixit ad episcopum Protaxium et ordines quos inibi invenit: “Ecce filii, iam mea aetas meae vitae cursum 
complevit. Commendo civitatem, commendo ecclesiam, commendo hunc, cuius labori et gratiae debeo, quod usque ad hoc 
tempus vixi grandaevus et debilis; cuius corporea felicitas et virtus animae imbecilitatem meam portavit sine fastidio.” 
Item in eadem: “Ducitur beatus Epiphanius Mediolanum adhuc reluctans, et magna, si dimitteretur munera promittens, qui 
ut fieret, noluit spondere vel minima. Consecratur autem a beato Protaxio sancti Ambrosii antecessore, catholicae ecclesiae 
propugnatore firmissimo, summa cum devotione ac celebritate cunctorum.” Praeterea testimonium, pater venerande, cape 
certissimum, cui dubitare aut refragare periculosum et criminosum sancti patres decrevere. Legitur enim in vita sancti 
Ambrosii patroni nostri ac ecclesiarum universarum tutoris: “Ordinato sacerdote ecclesiae Ticinensis incidit in infirmitatem.” 
“Cura est itaque” pater venerande, sicut sanctus Fabianus papa suo in decreto asserit “vestrae sollicitudini adhibenda, 
ut ea quae sunt ab apostolis eorumque successoribus ordinata ac sancti Spiritus gratia constituta, nec dissimulatione negligere 
nec aliqua praesumptio valeat perturbare.” Sed sicut hoc quod rationis exigebat utilitas oportuit definire, ita quod 
definitum est non debet violari. Pater venerande, praecipue vestrae paternitatis reverentiam atque huius sancti concilii 
caritatem vicariam caritative exoro ac obnixe, a parte Dei et sancti Ambrosii contendendo, ut nullus episcopus nostrae 
ecclesiae suffraganeum, maxime hunc Papiensem, de quo huius sancti concilii clementiae conqueror, retinere ac ordinare 
fraternitatis vestrae perturbator praesumat. Quod si evenerit, accipientis et ordinantis irrita et vacua sit in perpetuum ordinatio. 
Unde sanctus Systus papa suo in decreto divinitus amonitus magisterio dicit: “Nullus episcopus praesumat alterius 
parrochianum retinere aut ordinare vel iudicare absque eius voluntate. Quia sicut irrita erit eius ordinatio, et ita 
diiudicatio. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare nullatenus poterit.” Pater venerande, unaquaeque metropolis 
ac sedes apostolica quae universis praepollet dignitatibus, suos terminos a sanctis patribus constitutos ordinative nunc usque 
tenet, de quibus papa Calistus suo in decreto dicit:: “Nemo alterius terminos praesumptione illicita usurpet, unde Dominus 
loquitur dicens: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. ” Itaque unaquaeque ecclesia, quae sanctis 
fidem maioribus servare desiderat ac sanctorum decreta honorare contendit, nostrae querimoniae fideliter et caritative, ut 
sibi ne similia patiatur, provideat.  
16. Inter omnia grandia eximiaque acta, in quibus ecclesia Ambrosiana dilacerata 
a perfidis regibus et a sevissimis hostibus dirissime perpessa est, quoddam magnum et 
laude dignissimum scribere satagebo. Quod quando quomodoque factum sit aut a quo 
rege aut a quo archiepiscopo aut ob quam causam, investigandum fore cognovi. Igitur 
regis Alberti tempore, cum idem summo imperii Romani culmine, sicut tanto decebat 
viro, magnifice frueretur, Francigena natus atque ex ipsis prosapiae suae originem duxisset,
  |  
  |